With only a little light from the two small doors and a tiny hole in the roof
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, 
    chartis pretium quotus arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui decidit, 
    inter perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos? Excludat 
    iurgia finis, "Est vetus atque probus, centum qui perficit annos." Quid, qui 
    deperiit minor uno mense vel anno, inter quos referendus erit? Veteresne poetas, 
    an quos et praesens et postera respuat aetas?
    Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello unum, demo etiam 
    unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem 
    aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
 
    Use the Browser Refresh Button to View Again Use 
    the Back Button or Click to Return